[ Pobierz całość w formacie PDF ]
secundum divitias gratiae eius
1,8 quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia
1,9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius
quod proposuit in eo
1,10 in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis
et quae in terra sunt in ipso
1,11 in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia
operatur secundum consilium voluntatis suae
1,12 ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo
1,13 in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et
credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto
1,14 qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae
ipsius
1,15 propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in
omnes sanctos
1,16 non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis
1,17 ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et
revelationis in agnitione eius
1,18 inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae
gloriae hereditatis eius in sanctis
1,19 et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum
operationem potentiae virtutis eius
1,20 quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram
suam in caelestibus
1,21 supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne
nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro
1,22 et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae
1,23 quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur
2,1 et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris
2,2 in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum
principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae
2,3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae
facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri
2,4 Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit
nos
2,5 et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati
2,6 et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu
2,7 ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate
super nos in Christo Iesu
2,8 gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est
2,9 non ex operibus ut ne quis glorietur
2,10 ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit
Deus ut in illis ambulemus
2,11 propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini
praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta
2,12 quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites
testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo
2,13 nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in
sanguine Christi
2,14 ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae
solvens inimicitiam in carne sua
2,15 legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum
hominem faciens pacem
2,16 et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet
ipso
2,17 et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope
2,18 quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem
2,19 ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei
2,20 superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo
angulari lapide Christo Iesu
2,21 in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino
2,22 in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu
3,1 huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus
3,2 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis
3,3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra
scripsi in brevi
3,4 prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi
3,5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est
sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu
3,6 esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu
per evangelium
3,7 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum
operationem virtutis eius
3,8 mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare
ininvestigabiles divitias Christi
3,9 et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui
omnia creavit
3,10 ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis
sapientia Dei
3,11 secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro
3,12 in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius
3,13 propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria
vestra
3,14 huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi
3,15 ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur
3,16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in
interiore homine
3,17 habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati
3,18 ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et
sublimitas et profundum
3,19 scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem
plenitudinem Dei
3,20 ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut
intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis
3,21 ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum
amen
4,1 obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati
estis
4,2 cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate
4,3 solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis
4,4 unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae
4,5 unus Dominus una fides unum baptisma
4,6 unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis
4,7 unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi
4,8 propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona
hominibus
4,9 quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae
4,10 qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia
4,11 et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero
evangelistas alios autem pastores et doctores
4,12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi
4,13 donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum
in mensuram aetatis plenitudinis Christi
4,14 ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in
nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris
4,15 veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput
Christus
4,16 ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis
secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in
aedificationem sui in caritate
4,17 hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in
vanitate sensus sui
4,18 tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae
est in illis propter caecitatem cordis ipsorum
4,19 qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae
omnis in avaritia
4,20 vos autem non ita didicistis Christum
4,21 si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu
4,22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui
corrumpitur secundum desideria erroris
4,23 renovamini autem spiritu mentis vestrae
[ Pobierz całość w formacie PDF ]
zanotowane.pldoc.pisz.plpdf.pisz.plspartaparszowice.keep.pl